monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 45
{XXII} Et de odoratis floribus satis dictum. in quibus unguento vicisse naturam gaudens luxuria vestibus quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur. hos animadverto tres esse principales: rubentem in cocco, qui a rosae nigrantis gratia nitido trahitur suspectu et in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas; amethystinum, qui a viola et ipse in purpureum, quemque ianthimum appellavimus. genera enim tractamus in species multas sese spargentia.